Hľadaný výraz: Ex 38,9-20, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
9 Fecit et atrium, in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum; 10 columnae aeneae viginti cum basibus suis; unci columnarum et anuli earum argentei. 11 Aeque ad septentrionalem plagam tentoria, columnae basesque et unci anulique columnarum eiusdem mensurae et operis ac metalli erant. 12 In ea vero plaga, quae ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnae decem cum basibus suis; et unci columnarum anulique earum argentei. 13 Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria, 14 e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latus; 15 et in parte altera quia inter utraque introitum tabernaculi fecit quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnaeque tres et bases totidem. 16 Cuncta atrii tentoria in circuitu ex bysso retorta texuerat. 17 Bases columnarum fuere aeneae, unci autem earum et anuli earum argentei et capita earum vestivit argento et omnes columnas atrii cinxit anulis argenteis. 18 Et in introitu eius opere plumario fecit velum ex hyacintho, purpura, cocco ac bysso retorta; quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant. 19 Columnae autem in ingressu fuere quattuor cum basibus aeneis, uncis argenteis; capitaque et anulos earum vestivit argento. 20 Paxillos quoque habitaculi et atrii per gyrum fecit aeneos.

1

mail   print   facebook   twitter